Acts 8

RAB. Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die coepit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiae. Collectio vel congregatio, sive vocatio. Hoc est quod Dominus praecepit: Matth. 10.. Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii. id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judaei timentes Deum etsi nondum Christiani. RAB. A Saule persecutore qui rex Israel fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt. ID. Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: Gen. 49.. Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur. RAB. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in praedicatione Evangelii. . De numero disseminatorum fuit, qui primus Christum praedicavit Samariae. Diaconus secundus a Stephano. Secundus post ipsum narratur quasi haeres et ejusdem gradus. RAB. Credebant audientes verba, et videntes signa. Duae causae fidei: Verba praedicationis, et signa virtutum. Ex praesenti capitulo et samaritanae mulieris historia probatur animos hujus gentis ad credendum promptos fuisse, ait Beda. . RAB. Magi de singulis philosophantur, de natura mundi, cursu siderum, et motibus. Seorsum et a veritate ducens, vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens, per praestigias suas. Dementare est rationalem mentem absentare. RAB. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. ID. Cujus erant ignari vel (ut praedictum est) in nomine Jesu Trinitatem praedicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest. ID. Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur. Petrus Joannem sociat sibi, quia virginitas Ecclesiae grata est, et placet. . Non est sic legendum, ut aliae personae excludantur, sed sic: etc., id est necdum confirmati. Tamen ante, in Patrem credeban et in Spiritum sanctum, sicut alii Judaei. Vel, plena fides unius personae fidem Trinitatis confirmat. BEDA. Philippus, qui Samariae evangelizabat, unus de septem, etc., usque ad cum tradit Spiritum paracletum baptizatis. . RAB. Non baptizandi tantum in aqua et praedicandi, sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed cuicunque imponendi manus, etc. Non nostra, qui non cupimus, sed quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset. RAB. Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur. Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, poenam aeternam luas. . Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse. RAB. Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum poenitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est praedicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur. Cui patet cor, de quo Propheta: Psal. 72.; quem fallere nemo potest, quia Sap. 1.. . Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur. Non quae credidi, sed quasi infidelis eis imputat quae ventura sunt. . Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur. etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci. Natura et merito. Aethiops enim tenebrosus. Unde: Psal. 67.. etc. BEDA. Regina Aethiopum thesaurarium praemittens, etc., Psal. 44., etc. Mos erat illius regionis a feminis regi, et eas Candaces vocari. Incipiebat reverti legens Isaiam. Ubicunque in Novo Testamento salutis narratur principium, de Isaia sumitur testimonium, qui interpretatur . etc. RAB. Suas invicem linguas agnoscunt, vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi. etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere. . BEDA. Etenim judex omnium, veritatem judicii non reperit, sed sine ulla sua culpa, seditione Judaeorum, et voce Pilati, damnatus est. RAB. Passione qua Philip. 2.. Secundus homo de coelo coelestis, sanctitate segregatus a terrenis, vel, de vita in mortem transibit. . RAB. Thesaurum scientiae aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: Psal. 80.. Mystice, os Ecclesiae Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is praedicetur quem prius nesciebant. Solvit quaestionem illius interrogantis: Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est. Ad hoc enim praedicatio duxerat, ut aqua indigeret, quae de baptismo in via audierat. RAB. Non ignorabat ejus fidem, sed volebat manifestam confessionem, ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi. . RAB. Vel Spiritus irruit in eum fortiter, sicut et in apostolos, etc., usque ad in quos Spiritus descenderat? Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine, vel nimia velocitate. BEDA. Caesaream Palaestinae dicit ubi infra domum habuisse describitur, quae usque hodie demonstratur, necnon et cubiculum filiarum quatuor ejus prophetantium virginum.
Copyright information for VulgGlossa